

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 1: Versus 11
Josias,id estsalus Dominivelincensum.Ille est qui dicit:Dirigatur oratio mea sicut incensum[Psal. 140.], etc.Josias, rex justus, quod non filii ejus quos genuit, non in transmigratione, quia nunquam transmigravit: sed secundum praedestinationem Dei ad transmigrandum, Jechoniam et fratres ejus simul ponit, ut quorum est communis iniquitas similis sit et miseria. Jechonias praeparatio Domini, quia tam patrem quam filium Dominus ad transmigrandum praeparavit.>[ISID.]Veritas historiae habet, quod duo fuerunt Jechoniae, ut unus scilicet pater sit in fine praecedentis tesseradecadis, alter in principio sequentis Sed mystice secundum Augustinum unus et idem est in fide praecedentis et in principio sequentis. Sed quare praetermissus est Joachim pater Jechoniae? forsitan ut typum Christi faceret Jechoniam bis numeravit, et Joachim ne numerus augeretur praetermisit.Omnes qui a David usque ad transmigrationem Babylonis numerantur, reges fuerunt.Jechonias.Prior Jechonias,resurrectio Domini,sequens Jechoniaspraeparatio Dominidicitur. Utrumque congruit Christo, qui estresurrectio et vita[Joan. 11.].